- PRAESTANA
- PRAESTANADea veter. Romanorum, apud Arnobium, adv. Gentes, l. 4. ubi de Romuli Remique nutrice lupa, Quod abiectis infantibus peperit lupa non mitis, Luperca inquit, Dea est auctore appellata Varrone — Aut si fuit iamdudum Dea — cuius fuerit nominis, expromite. Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum praesiterit viribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum ut capiat collem, viam pandere atque aperire permissum est, Dea Panda est appellata vel Pantica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.